Gathatoulie

And of these shall I speak to those eager, That quality of wisdom that all the wise wish And call creative qualities And good creation of the mind The all-powerful truth Truly and that more & better ways are discovered Towards perfection --Zarathustra.

Thursday, July 20, 2017

nil ergo optabunt homines?

si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat
nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque
dabunt di. carior est illis homo quam sibi. nos animorum inpulsu et
caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris, at
illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis
exta et candiduli diuina tomacula porci,

orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium uitae
extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque
labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas
credat saeuosque labores et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.

monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per
uirtutem patet unica uitae.

nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

0 comments:

Post a Comment

Post a Comment

Blog Archive

words cut, pasted, and otherwise munged by joe corneli otherwise known as arided.